Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 9

Dicit ergo.Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judaei, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua.Non enim,etc. Samaritanos Judaei exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos haereditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.
(* Traductions européennes)